Epistola ad Ephesios*

Caput 5: Versus 16

Redimentes tempus.Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Aegypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu.
(* Traductions européennes)